« »
 
[]« Carcasium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 162b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CARCASIUM
CARCASIUM, Carcosium, Cadaver, intestinum. Charta Edw. III. tom. 2. Monastici Anglic. pag. 417 :
Et dimidium rasorii de Groth-malt, et de uno Carcasio bono arietis.
Statuta Gildæ Berwic. cap. 24 :
Statuimus quod nullus carnifex de cætero vendat infra burgum de Bervico Carcasia mutonum a festo Paschæ ad festum Pentecostes carius 16. denariis.
In Chron. Will. Thorn, de Carcoisis boum, leg. de Carcosiis. Ita etiam in Fleta lib. 2. cap. 76. § 17. Carcosium legitur. Apud Rymer. tom. 5. pag. 12 :
Quadrigenta quater viginti et decem Carcasia bovina vel boves.
Totidem sunt boum cadavera, carnibus sale conspersis vel exsiccatis. Vide Menagii et Ferrarii conjecturas de vocis etymo.