« Cardiacus color » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 164a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CARDIACUS
CARDIACUS Color. Joan. Diac. lib. 4. Vitæ sancti Gregorii cap. 84 :
Ore rubeo, crassis et subdividuis labiis, genis compositis, mento a confinio maxillarum decibiliter prominente, colore aquilino, et livido, nondum, sicut ei postea contigit, Cardiaco.Quo loco Angelus Rocca existimat Cardiacum colorem a morbo Cardiaco appellari, eumque esse quo hujusmodi passione affecti tingi solent, pallidum nempe croceatum, seu gilvo pauxillum tinctum. Jam in voce Aquilinus observatum fuit ex Valesianis, Cangium nostrum in expositione præpositi loci deceptum fuisse mala illius interpunctione, atque sic legendum esse, colore aquilino, et (vel potius at) livido nondum, sicut ei postea contigit Cardiaco, hoc est, Gregorio Cardiaca laboranti. Ne igitur inferas ex hoc loco quemdam esse colorem, quem Joan. Diaconus dixerit Cardiacum : non color hoc vocabulo, sed Gregorii languor, omnibus satis notus, exprimitur.