« »
 
[]« Cardura » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 166a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CARDURA
CARDURA. Litteræ Joannis I. Franc. Regis ann. 1351. apud D. de Lauriere tom. 1. Ordinat. pag. 469 :
Qui se collocet cum magistro ad discendum misterium sartoriæ, solvat ad opus dicte caritatis pro sua intrada unum Turonensem argenti. Item, qui cum instructi fuerint et incipient recipere salarium a dicto magistro, quod solvat ex tunc ad opus dicte caritatis duos Turonenses argenti. Item, illi qui incipient recipere medias Carduras, solvant ex tunc ad opus dicte caritatis tres Turonenses argenti. Item, quando per se incipient tenere operatorium prædicti misterii, solvant ad opus dicte caritatis quatuor Turonenses argenti.
Tiro sartor medias Carduras recipere dicendus videtur, quando pro conficienda veste mercedem cum magistro partitur æqualiter ; sed unde vox Cardura ?
P. Carpentier, 1766.
Videtur esse pro Cordura. Vide in hac voce.