« 1 carellus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 166c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CARELLUS1
1. CARELLUS, Carrellus, Telum balistæ spissum et quadratum, Gall. Carreau.
Hist. Britan. tom. 2. pag. 565 :
Qui quidem armiger percussus fuit tractu cujusdam baliste, adeo quod sagitta seu Carellus, vocatusEnguegne Gallice, intravit guttur ipsius. Hist. Dalphin. tom. 2. pag. 281. ex Computo anni 1333. ad 1336 :
Item, solvit pro emptione ferri ad faciendum Carellos Michaeli xiii. flor. xii. den. Vienn.Ibidem pag. 292 :
Pro cccc. Carellis tam de uno pede, quam de duobus, garnitis fletonibus et empennatis, et pro cc. garrotis emflethonatis folio cupri... pro munitione castri Bellæcumbæ.Paulo post :
Pro centum Carrellis garrotorum ad tor factis apud Alavardum, datis sex denariis pro quolibet Carrello 15. sol.Ultimus hic locus ex Computo Aymundi de S. Petro Militis, in quo etiam memorantur Carelli ad projiciendum ignem. Carelli garati, in Computo ann. 1336. tomi jam citati pag. 326. col. 2 :
Item, de Carellis qui dicuntur Garati xii. Carellos qui computantur in dictis quindecim solidis.Ubi dicuntur Carelli garrotorum intelligenda est lignea pars garroti seu spiculi. V. Quadrelli.