« »
 
[]« Carenum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 167c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CARENUM
CARENUM, in Glossis medicis MSS. Reg. Cod. 1486. Vinum coctum. Gloss. Ælfrici : Carenum, Morað. Est porro Carœnum, vinum decoctum, ita ut tertia pars absumpta sit, duæ tantum remaneant :
ϰάροινον
, Myrepso sect. 1. cap. 5. ita dictum, uti vult Isidorus lib. 20. cap. 3 :
eo quod fervendo parte careat.
S. Augustinus lib. 2. de Morib. Manichæor. cap. 13 :
Bibat autem mulsum, Carœnum, passum, et nonnullorum pomorum expressos succos, vini speciem satis habentes, etc.
Cap. 16 :
Cum et vetustatem corruptionemque aceti putetis vino esse mundiorem, et Carœnum quod bibitis, nihil aliud quam coctum vinum esse videamus, quod vino deberet esse sordidius, si motibus et coctionibus de rebus corporeis membra divina discedunt.
Ivo Carnot. Epist. 287 :
Vinum quoque meum cum sitio, non curo sapa sit, an Carenum.
Bernardus Bonævallensis Abb. lib. 2. de Vita S. Bernardi cap. 1 :
Panis ibi opicus pro simila, pro Careno sapa, pro rhombis [] olera, pro quibuslibet deliciis legumina ponebantur.
Vide Pallad. de Re rust. lib. 11. cap. 18. Octavium Horatianum lib. 2. Rer. medicar. cap. 6. et lib. 4. pag. 87. Apitium lib. 2. de Re culinaria cap. 1. 2. Marcellum Empir. cap. 26. Petrum de Crescentiis lib. 4. cap. 24. etc. Adde Leonhardum Fuchsium ad locum laudatum Myrepsi.