« »
 
[]« Carpsum » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 183a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CARPSUM
CARPSUM. Nomen libri divina officia complectentis ; sic dictus, quia carptim collectus. Codex scriptus ann. 1060. in Arch. cathedr. Veron. :
Incipit liber, qui Carpsum vocatur ...... Ego Stephanus, licet indignus, tamen in canonica S. Matris Domini Mariæ Veronæ sitæ imbutus et educatus, sacerdotii quoque et cantoris fungens officii dignitate, hujus libelli opusculum, quod ex nostrorum antecessorum nuncupatione Carpsum vocatur, divina renovavi inspiratione, Incipiens ab Adventu Domini ea quæ sunt in sancta ecclesia ordinatim cantanda ; quæ pertinere cernuntur secundum temporis qualitatem, tam in diurnis quam in nocturnis officiis. In hoc ergo memorato opere, quæ congruenter addenda erant, addidi, et quæ superflua, sollerter resecare studui.