![[]](img/image.png)
CARRECTATA, Gallis Charretée, quantum Carrecta continet. Monasticum Anglic.
tom. 1. pag. 419 :
Duas Carrectatas fœni cum uno equo cariandas.
Carrectata Terræ, Modus agri ; cujusmodi autem fuerit, docet vetus Charta apud Edward. Cokum ad
Littletonem sect. 95 :
Quod cum ipsa teneat de ipso duas Carrectatas terræ in Coningston per homagium et servitium militare, unde duodecim Carucatæ terræ faciunt unum feodum Militis, etc.