« Carropera » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 189c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CARROPERA
CARROPERA, Servitus rustica, quæ carris et plaustris fieri debet, ut manopera, quæ
manibus, Gall. Charroi. Carredum, Careium, etiam in Chartis, uti supra observatum.
Capitula Caroli Calvi tit. 31. cap. 29. :
Ut illi coloni, tam fiscales, qui sicut in Polypticis continetur, et ipsi non denegant, Carropera et manopera ex antiqua consuetudine debent.Et infra :
Quidquid eis carricare præcipitur de opera Carroperæ, quando illam facere debent, sine ulla difficultate carricent.Chronicon Besuense :
Ipsam terram.... hac conditione Monachi mihi reddiderunt, ut retenta corvata suis usibus..... alios jornales haberent, et Carroperam et censum cum eulogiis.Tabularium Dervense :
Carropera sic accipiet, ut mane progredientes cum carris et animalibus suis ad vesperum revertantur.Alia Charta in eodem Tabul. :
Carroperum quoque similiter semel in anno fiet, si necesse fuerit, a feria quarta usque ad diem Dominicam, et solummodo apud Breonem, et nusquam alibi : in hac quoque conventione, ut bos claudus sive cornu fracto, et vacca prægnans, et fœtu tenera in Carropera non eat.Charta Odonis Ducis Burgundiæ ann. 1101. apud Perardum pag. 203 :
Illam pravam consuetudinem qua homines Ducis solebant .... homines sancti cum animalibus suis in corvatam, vel in Carropera Ducis violenter adducere, amodo remitto.Alia Rainoldi Archiepisc. Remensis ann. 1094 :
Omnia Carropera, et opera castellorum, et omnes alias injustas consuetudines.Vide Formulas Lindenbrog. cap. 61. Guerard. in indic. Polypt. Irminon. Annales Bened. tom. 3. pag. 585. et Caropera. Gall. transport par charrettes.
Noctes quoque septem in Carropera, ex quocumque servitio indicitur carra II. (Emancip. incolar. Maurivellæ, 16. aug. 967. mus. arch. dép. p. 31.)
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Carroperaria, Eadem notione. Litteræ Rainaldi Rem. Archiep. ann. 1127. apud Marten. tom. 1.
Anecd. col. 368 : De operibus et Carroperariis quibus homines Ecclesiæ afficiebat, etc.
Carroperarii Mansi, in Polyptyco Floriacensi, qui debent carroperas. Occurrit ibi non semel :
Habet in Varena Mansos Caroperarios 37. et sunt ex ipsis in beneficiis mansi 4. et 3. partes... solvunt Mansi Caroperarii in tertio anno unusquisque solidos 5. et alios 2. annos unusquisque vervecem cum agno solvunt de annona inter totos annis singulis modios 109. arant ad hivernaticum unusquisque perticas 3. et ad tramisum 2. et in tertia ebdomada faciunt corvadam.Polypt. Fossatense post Irminon. pag. 282. cap. 1. 2. 3. et sæpe.
◊ Ejusmodi vero carrorum operis obnoxii dicuntur esse
Charroiables, in Consuetud. locali Castelli novi in Biturig. art. 5.
10.