« »
 
[]« 1 cartallus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 193a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CARTALLUS1
1. CARTALLUS, Cophinus vel Canistrum. Cartallus Græce, Ficella Latine, apud Papiam MS. Gall. Panier. Deuteron. 26. 2 :
Tolles de cunctis frugibus tuis primitias, et pones in Cartello, etc.
Ibid. V'. 4 :
Suscipiensque Sacerdos Cartalum de manu tua ponet ante altare Domini Dei tui.
Jerem. 6. 9 :
Hæc dicit Dominus exercituum : Usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israel : converte manum tuam quasi vindimiator ad Cartallum.
Hinc emendandus est locus Epistolæ Honorii III. ad Prælatos Hiberniæ apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 875 :
Vinea fera tota... aruit, et vindemiator manum ad Carcallum non revocat.
Pro Carcallum enim legendum est Cartallum.
P. Carpentier, 1766.
Glossæ Bibl. MSS. ex Bibl. reg : Cartallum, est canistrum vel cophinus, ut dicit Hugutio. Vas est vimineum, quod solent habere vindemiatores in aliquibus partibus. Glossar. Lat. Gall. ex Cod. reg. 7679 : Cartalon, pennier ou cofinel. Aliud Gall. Lat. ex Cod. 7684 : Cartallum et Cartallus, Hote a vendengeours. Aliud ex cod. reg. 6744 :
Calatum, canistrum vel Cartallum.
Suidæ Κάρταλλος, ϰόφινος ὀξὺς τὰ ϰάτω.