« »
 
[]« 1 cartellus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 194a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CARTELLUS1
1. CARTELLUS, Chartula. Concilium Biterrense ann. 1246. cap. 5 :
Præcipimus quod quæstores non permittantur in Ecclesiis aliquid populo prædicare, quam in indulgentiis D. Papæ et sui Diœcesani [] literis continetur : nec Cartelli vel cedulæ recipiantur ab eisdem, etc.
Concilium Burdegalense ann. 1255. cap. 2 :
Caveant insuper ne Cartellos a quæstoribus recipiant, nisi primitus diligenter inspectos, quod in iis nec major indulgentia, nec ampliora beneficia exprimantur, quam in literis supradictis.
Eadem ferme in Synodo Nemausensi ann. 1284. sub finem. Stephanotius tom. 1. Fragm. Histor. In Statutis MSS. Capitulorum general. Ordinis Artigiæ :
Ordinamus quod nuntiis, qui de Artigia de manu Sacristæ recipient brevia seu Cartellos Fratrum defunctorum, etc.
Vita Nicolaii PP. III. ex MS. Bernardi Guidonis, apud Murator. tom. 3. pag. 607. col. 2 :
Tunc etiam reperta fuit.... in tumulo memorato scriptura alia vetustissima in quodam Cartello in cera exterius undique cooperto... qui talis erat : Hic requiescit corpus B. M. Magdalenæ.
Vox etiamnum usurpata in litteris diffidationum, quas Cartels de deffy dicimus.
P. Carpentier, 1766.
Lit. ann. 1372. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 562 :
Verum quia ex hoc nullæ recogniciones fieri consueverunt, sed solum parvi Cartelli parti solventi clamorem antedictum tradi consueverunt ; qui quidem Cartelli propter eorum modicitatem sæpius amittuntur, etc.
Adde Decis. Burdegal. Boerii Decis. 1. et quæ in voce Cartellus 2. allegantur : neque enim alio sensu videntur accipienda. Nostri Cartel et Cartellet, eadem notione, dixerunt. Leudæ regal. Biter. ann. 1540 :
Fesant Foy de Cartel ou albare.
Lit. remiss. ann. 1460. in Reg. 192. Chartoph. reg. ch. 71 :
Le suppliant leur bailla ou fist bailler à ung chacun ung Cartellet ou rescript, contenant, etc.
P. Carpentier, 1766.
Cartellorum Eleemosynæ, Quæ expositis schedulis una cum Reliquiis corrogantur. Stat. synod. eccl. Carcass. ann. 1315. ex Cod. reg. 1613 :
Presbyteri qui ex pacto habeant aliquid de eleemosinis Cartellorum, quos in suis ecclesiis exponunt parochianis suis, vel pactum faciunt hujusmodi, sunt interdicti.