« »
 
[]« Carteria » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 194c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CARTERIA
CARTERIA. Vetus Statutum de Mensuris apud Catellum in Hist. Tolosana pag. 227 :
Quod lapides mensurariæ S. Petri et S. Geraldi.... exceptis illis quæ sunt de nucibus et de avena, debent esse coæquales, et debent ire ad rasuram plenam, et debent trahi et esse de ratione Carteriarum cupri.... Item quod Carteria lapidis sit de ratione Carteriæ cupri, et in emina, quod habeat duas Carterias æquales, et in medio cartonæ quatuor, totum ratione Carteriæ cupri, etc.
Inventarium Recognitionum de Vouta Diœcesis Vivar. tom. 2. fol. 343 :
Sub censu unius carte et unius Carterie frumenti, trium carteyronorum cyvate et trium Carteriarum siliginis.
Fol. seq. :
Sub censu duarum cartarum et unius Carterie frumenti, et unius carteyroni avene.
Et fol. 351 :
Sub censu trium carteyronorum et unius Carterie cum dimidia avene.
His in locis Carteria videtur esse minor carta, seu ejusdem pars quarta, et f. eadem mensura, quæ Carteyronum. Vide Quarteria.