![[]](img/image.png)
CARTICELLÆ Triumphales, Chartæ lusoriæ, chartæ pictæ ita sic dictæ, inquit Editor, ex supposito quod vox
truffa, quæ lusum significat, sit derivata a Latina voce triumphus. Galli etiamnum dicunt
jouer à la Triomphe, quod forte ludi genus primum fuit. Certe antiquissimum est
ceteris cartarum ludi generibus comparatum. Vita S. Bernardi Senensis tom. 5. SS.
Maii pag. 276 :
Larvales præterea facies, aleæ, taxilli, triumphales Carticellæ in forum deferebantur, omni igni tradenda atque comburenda.