« »
 
[]« Carubium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 197a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CARUBIUM
CARUBIUM, Carrubium, Quadrivium. Charta Hugonis Archiepiscopi Genuensis ann. 1187. apud Ughellum :
Deinde littus maris continue usque ad Carubium Sardenarum, et ipsum Carubium totum, etc.
Ibid. :
Cum Carubio Corrigialium, etc.
Vetus Inquesta apud Puricellum in Ambrosiana Mediolanensi Basilica pag. 1133 :
Usque ad Ecclesiam parvam, quæ est juxta Carrubium Portæ Ticinensis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Carubeus, Eadem notione. Bartholomæus Scriba lib. 6. Annal. Genuens. ad ann. 1227 :
Et de mandato dicti Pecorarii plures muri facti sunt propterea in pluribus Carrubeis et viis publicis Januæ civitatis... Insuper et muralia sive clausuras factas per Carrubeos in eorum contractis fecit penitus removeri.
Idem ad annum 1244 :
Dominus Archiepiscopus cum universo Clero, Milites quoque et Dominæ, ac universi de populo obviam venerunt ei (Papæ) et cum magna processione et lætitia, coopertis Carubeis civitatis pannis deauratis et cendatis, receperunt eum et adduxerunt in palatium Archiepiscopi.
P. Carpentier, 1766.
Nostris olim Carrouge. Lit. remiss. ann. 1367. in Reg. 97. Chartoph. reg. [] ch. 598 :
Le lundi ladite femme fu en esbat au Carrouge avec ses voisines.
Aliæ ann. 1405. in Reg. 160. ch. 15 :
Le suppliant passant parmi le Carrouge du Bouguerant, qui est au dessoubz de son hostel, etc.
P. Carpentier, 1766.
Carrubeolus, diminut. a Carrubium. Stat. crimin. Saonæ cap. 17. pag. 23 :
Usque ad Carrubeolum sancti Andreæ, per quem descenditur ad Quardam, etc.
P. Carpentier, 1766.
Carubiellus, Carrubietus, Eadem notione. Decret. Frider. II. imper. ann. 1226. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 216 :
Et inde eundo usque in Carubiellum de Piganzolis ; .... et inde eundo usque ad Viazolam et Carubiellum, quod est a mane clausuræ Andruzoli Ferrarii.
Stat. Genuæ lib. 6. cap. 13. pag. 159 :
Et quia inter domos in pluribus locis adsunt Carrubieti, nemo possit occupare dictos Carrubietos, nisi pro dimidia quisque versus suam domum tantum.