![[]](img/image.png)
CARUUM, Vectigal, ex carris transeuntibus percipiendum, nisi malis esse pro
Carreda. Charta anni 1114. apud Stephanotium tom. 2. Antiquit. Occitan. pag. 515 :
Censum qui nobis exit de Caruis, et omnia et in omnibus tam quæsitum quam acquirendum, etc.Sed f. legendum, de carris.