« »
 
[]« 1 casa » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 197c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CASA1
1. CASA. Isidorus lib. 14. Origin. cap. 12. et ex eo Papias : Casa est agreste habitaculum palis, arundinibis et virgultis contextum, quibus possunt tueri a vi frigoris, aut caloris. Casa, hospitiolum. Gloss. Græco-Lat. : Καλύϐη, Casa, tugurium, pergula. Ita apud Latinos Scriptores ; sed apud Latino-Barbaros sumitur pro quovis ædificio : unde Casas Regis legimus in Lege Longob. lib. 2. tit. 17. § 1. Rothar. 378. Breviar. rer. fiscal. Carol. M. cap. 21 :
Invenimus casam regalem cum cameris 2.
Casas Dominicas, in Lege Bajwar. tit. 1. § 14. Casam Dominicariam in Actis SS. Benedict. sec. 4. pag. 158. Vide Indic. general. Polypt. Irminon. Tabul. Abb. Belliloci in Lemovicib. num. 53 :
Casam meam indominicatam cum ipso interposito, ubi ego visus manere. Cheze,
in Consuetudine Turonensi art. 248. 261. 273. 297. Juliodunensi cap. 27. art. 4. 5. cap. 28. art. 3. Cenomanensi art. 335 est id quod competit primogenito in feudo, manerium scilicet præcipuum, cum certa agrorum appendice. Vide Massalicæ Casæ in Massa, 5. et Massaritiæ Casæ in Massaritia.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Casa. Monasterium præcipue sub Meroveadis ex Mabillonii Diplomatica lib. 2. cap. 7. n. 1. Vide Sirmondum in Glossario ad calcem Conciliorum Galliæ, nec non Capitul. Carol. C. et Annales Benedict. tom. 3. pag. 474. num. 73.
Casa Dei, Ædes sacra, Ecclesia. Chronicon Laurisham. ann. 779 :
Dum ipsa Casa Dei vestita fuit ad præsens.
Capitula Caroli C. tit. 9. Capitul. Missor. ann. 853. cap. 3. :
Ut missi nostri... requirant de Capellis et Abbatiolis ex Casis Dei in beneficium datis.
Occurrit passim.
Interdum bona ipsa Ecclesiæ Casæ dicuntur. Paulinus Epist. 21 :
Ut in Casa Ecclesiæ terrulam, qua victum suum procuret, accipiat.
Vide Marin. Pap. Diplom. pag. 282. num. 84. not. 20. et pag. 300. num 91. not. 8. Hinc Casati dicti, qui ex bonis Ecclesiasticis beneficia acceperant, feudati Ecclesiæ, ut infra docemus.
L. Henschel, 1840–1850.
Casa, Taberna, loculamentum in quo mercatura tenuis exercetur. Chart. ann. 1251. in Thuring. Sacra pag. 316 :
Quandam Casam inter antiquas cremistas Hallis sitam, contulimus, etc.
Infra :
Quod de Casa quadam, que Cram vulgariter [] nuncupatur, etc.
Vide Haltaus. Glossar. Germ. voce Kram, col. 1128.