« »
 
[]« 1 casare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 200c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CASARE1
1. CASARE, In feudum concedere, vel feodare, Acaser, in Aresto Parlamenti Burdegalensis ann. 1527. Sousacaser, in retrofeudum dare, in Consuetud. Burdegal. art. 101. et Aquensi tit. 8. art. 7. Baionensi tit. 18. art. 16. Chronicon S. Michaelis Virdun. pag. 387 :
Cumque in partibus illis terram non haberet, unde castrum illud (Barrum) Casare posset, de tertia parte possessionum Abbatiæ illud Casavit, dicens castrum illud totius Abbatiæ tutamen fore.
Adde Vasseburgium pag. 302. Charta Dominorum Toloni ann. 1223 :
Item fuit actum et dictum expresse, quod in locis sibi datis vel concessis, vel quos tenerent in signoria dictorum Dominorum, non possent homines Casare sine licentia speciali Dominorum.
Charta Ursi Silvanect. Episc. in Hist. S. Martini de Campis :
Hoc autem nec concessisset Episcopus, nisi a Rotberto Vicedomino, qui de his ab eo Casatus erat, fuisset exoratus.