![[]](img/image.png)
CASATUM, Idem, ut videtur, quod Casaticum. Donum Raginaudi Montis-Falconis
Galloriensi Monasterio ann. 1145. inter Instrum. tomi 2. novæ Gall. Christ. col. 62 :
Notum fieri volo, quod omnem terram... quam sub jure meo prædicti Fratres possident, totum laudo et concedo. Simili modo quidquid in omni terra mea ; ita tamen ut inde Casatum non perdant prædicti fratres, quod adepti sunt.