![[]](img/image.png)
CASCAVELLUS, Cascaviellus, Campanula, nola, vox Hispanica, Cascavel, sonalium,
Neubrigensi. Gallis Grelot, Sonnette, Crotalum,
Provincialibus Cascavau. Statuta Ecclesiæ Massil. ann. 1235 :
Indumenta Canonicorum et aliorum Clericorum sint honestati congruentia clericali. Nec utantur sotularibus, vel sellis pectoralibus, vel calcaribus deauratis, aut cascavellis ;scilicet equorum collo appensis, ut olim erat in usu, atque etiamnum videmus in mulis vectoriis et clitellariis. Inventarium ornamentorum Abbatis S. Victoris Massil. ann. 1358 :
Item in extremitate pendentis mitræ sunt sex parvæ cathenulæ cum sex longis Cascavellis argenteis deauratis.Fori Oscenses Jacobi I. Regis Aragon. ann. 1247. fol. 16 :
Quicunque in hastiludio commiserit homicidium, vel fecerit damnum fortuito casu, teneatur solvere homicidium, et emendare damnum, nisi portaverit campanetas, Cascaviellos : qui autem portaverit, non teneatur dare.
P. , 1766.
◊ Glossar. Provinc. Lat.
ex Cod. reg. 7657 : Cascavel, Prov. nola.