« Casnus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 203c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CASNUS
CASNUS, Casnetum. Judicatum ann. 867. apud Perardum in Chartis Burgundicis
pag. 147 :
Et dixit quod ipse... et sui servi... tallassent vel occidissent uno Casno de S. Benigno.Aliud ann. 868. ibid. :
Et dixit quod idem Heldebernus cum... in silva S. Benigni venissent, et ipso Heldeberno præcipiente, Casnum mortificasset malo ordine, etc.Notitia alia Judicati ann. 870. ibid. pag. 149 :
Mallatus fuit ipse Hildebernus, et sacramentum arramivit, unde gietivos remansit, et de tertio Casno prejudicium Scabineorum in altero mallo eundem Hildebernum cum testibus adprobavit... Tunc judicatum est a supradictis Scabineis, ut de ipsis Casnis, quos mortificavit, legem faceret et rewadiaret, seu supradictam terram legaliter redderet, quod et fecit, etc.Quibus locis Casni, ni fallor, sunt quercus, nostris Chesnes, Picardis Quesnes, Occitanis Casses, et Cassenats. Proinde
Casnetum, est quercetum, in Charta Philippi Augusti ann. 1185. apud Morinum in Historia
Vastinensi pag. 706 :
Ab illa aqua usque ad terram et nemus quod Morini dicitur Casnetum.Ubi perperam editum Casuetum. Galli dicebant Quesnoy, unde urbi in Hannonia nomen.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Interpretationem Cangii confirmat Mabillonius tom. 3. Annal. Benedict. pag. 48. ex
occasione Præcepti dati Ad illum Casnum an
xvi.
regnante Carolo (Calvo) gloriosissimo rege Indictione tertia ; subdit enim :
Quis sit locus ille ad Casnum, intelligimus ex Annal. Bertinianis ad annum 877. ubi
Franciæ Proceres post mortem Caroli Calvi Conventum ad Casnum in Cotia condixisse
memorantur. In Cotia silva prope Compendium locus est a quercu sic dictus, vulgo Casnus
Herbeloti. Vide Valesium in Notitia Galliarum pag. 161. et 413. et Grimm. Antiq. Juris pag. 795.P. , 1766.
◊ Cheaine, in Ch. ann.
1380. Stat. Montis-reg. pag. 239 : Excepto quod in castagnetis et aliis nemoribus seu ruvoribus, Casnis, cerris, salicibus, etc.Chasnaisses, Casnorum aliarumve arborum ramusculi, ut videtur, in Libert. villæ d'Aigueperse ann. 1374. ex Reg. 198. Chartoph. reg. ch. 360 :
De chartée de buches, j. den. de chartée de Chasnaisses, maille.Chassain, Lignum quoddam, haud scio an quercinum, in Lit. remiss. ann. 1384. ex Reg. 124. ch. 301 :
Pierre Minau..... tenant une barre de Chassain en sa main, laquelle il avoit prinse ou tet au pors, etc.Hinc etiam fortassis Chasgnon appellatur pars quædam aratri, in aliis Lit. ann. 1388. ex Reg. 132. ch. 220 :
Lequel suppliant a emblé un soich, un Chasgnon... à la charrue de certaine personne.Scala aratri, ut videre est infra in Cassoata. Pro loco quibusvis arboribus consito accipi videtur, in Ch. Petri Cardinalis ann. 1402. pro fundat. colleg. S. Cathar. Tolos. ex Cod. reg. 4223. fol. 151. v°. :
Ordinamus domum ipsam,... et quæcumque alia loca, fortalitia, domos, vineas, prata, hortos, viridaria, devesia, Casnos, pascua, etc.Nisi de quercuum seminario, Gall. Pepiniere, intelligas. Vide in Lennia.