« »
 
[]« 3 cassa » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 204a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CASSA03
3. CASSA, Italis Arca, Capsa in qua Sanctorum Reliquiæ reponuntur, Gall. Chasse. Miracula sancti Wlfranni tom. 3. SS. Martii pag. 162 :
Repositum est hoc sacrosanctum corpus beatissimi Wlfranni Archiepiscopi et Confessoris in hac Cassa temporibus meis.
Additiones ad Vitam S. Antonini tom. 1. Maii pag. 331 :
Præfatam tunicam in quadam Cassa... posuerunt.
Translatio S. Floriani tom. 7. Maii pag. 575. E. :
Quod certificatur per tabellam suprascriptam repertam in fundo Cassæ.
Chronic. Reg. Franc. ex codic. [] reg. 9654. 3. in Script. rer. Gallic. vol. 11. pag. 393 :
Abbas S. Dionysii aperuit Cassas in quibus reposita fuerunt corpora martyrum tempore Dagoberti.
Occurrit insuper in Vita B. Dianæ tom. 2. Junii pag. 367. in Vita B. Henrici Baucenens. pag. 374. in Vita B. Lidani tom. 1. Julii pag. 347. in veteri Disciplina Monast. ex Ritibus Luxov. pag. 572. apud Rymer. tom. 1. pag. 841. Martenium tom. 4. Anecd. col. 809. in Statutis Ecclesiæ Constantiensis, etc. Spicil. Fontanel. MS. pag. 387 :
Cassa que pendet super magistrum altare, in qua Corpus Domini requiescit.