« »
 
[]« 1 cassina » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 206b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CASSINA1
1. CASSINA, Casula, Tugurium, Italis Cassina ; accipitur pro prædio rustico. Lex Langobard. lib. 1. tit. 19. § 25. Rothar. 382. :
Si quis Cassinam, vel tectum alienum foris in curte, ubi viri non habitant, deturpaverit... restauret ipsam Cassinam... Nam si casam ubi viri habitant,[] deturpaverit, componat, etc.
Charta Mathildis Comitissæ ann. 1079. apud Franciscum Mariam in Mathilde :
Una cum omnibus casis, et Cassinis, seu casalinis, simulque terris et rebus illis qui ad jam dicta casa et curte... sunt pertinentes, tam de muro pro dicto castello quam et deforis casis et Cassinis, seu casalinis, etc.
Chronicon Farfense apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 604 :
Domnus autem Henricus concessit huic monasterio campum in Kinzica, qui fuit antea vinea domnicata Regis ; et sunt Cassinæ et horti.
Apud Hariulfum in Chron. Centul. lib. 2. cap. 10. pag. 468. pro Cassinos de pallio, lego cussinos. Vide Statuta Mediolanensia part. 2. cap. 236. 237.
Casinum. Charta Bonfilii Fulginensis Episcopi apud Ughellum tom. 1. pag. 740 :
Concedo vobis... molendinum in castro Ecclesiæ cum omnibus utilitatibus suis et unum Casinum ibidem juxta molendina ex omni parte pedes 12. et 4. modiola terræ infra civitatem, etc.