« »
 
[]« 1 castellare1 » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 210a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CASTELLARE1
1. CASTELLARE1. Charta Caroli III. Imperator. apud Steph. Baluzium in Append. ad Capitul. n. 119 :
Et castellum Velleso cum Castellare suo, i.
e. districtu. Chronicon Farfense apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 528 :
Hæc omnia promisit domnus Hugo Abbas pro se suisque successoribus perpetualiter permanenda, tali tenore ut prædictus Abbas Lunduinus, et ejus successores, omnes homines suos de jam dicta curte Mejana omni faciant in castello Bucciniano Castellare, et perficiant ibi omnia, sicut alii castellani de Guasta, et laborent ad ipsum castellum.
Ubi Castellare substantivum esse nomen minus bene existimat doctissimus Editor. : neque enim obscurum videtur ibi Castellare idem esse ac inter castelli incolas recenseri, atque adeo castelli operibus obnoxium esse.
P. Carpentier, 1766.
Castellare, Castrum, ipsa castelli munitio. Charta ann. 1060. in Tabul. S. Vict. Massil. :
Donamus ecclesiam S. Juliani cum omni condamina, quæ terminatur a crucibus usque ad vallum, quod est inter eamdem condaminam et Castellare Recusa in valle Tarnisca.
Alia Roger. Biter. ann. 1141. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 494 :
Dono ad fevum ipsum castellum et Castellare, quod olim antiquitus vocatum est Verdun, et hodie vocatur Brunichellis, quod ego et abbas Soriciensis habemus insimul ; et verum enim est quia ego ipsum Castellare bastio et a vobis illud bastiri facio.
Neque alia [] notione intelligenda Charta Caroli III. imper. a Cangio laudata.