![[]](img/image.png)
3. CASTELLARE, Castella seu munitiones exstruere, Castella munitionibus
sepire. Sententia Ludovici Ducis Andegav. contra incolas Montispessuli ann. 1379. apud
Lafallium tom. 1. Annal. Tolos. pag. 103. Instrum. :
Se autem muniebant omni invasionis et defensionis genere adversus suum dominum, muros seu mœnia et turres in circuitu constructas ad rebellandum reparando... in omni fortitudine præsidii Castellabant.
P. , 1766.
Castellare, Munire ; quod de navi dicitur, in Chron. Estens. ad ann. 1307. apud Murator. tom.
15. Script. Ital. col. 359 : Unam maximam navim Castellatam cum tribus magnis buttifredis.