« »
 
[]« Casticamentum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 210c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CASTICAMENTUM
CASTICAMENTUM. Charta Galteri domini de Helliaco ann. 1229. ex Tabulario Corbeïensi :
Concesserunt mihi in augmentum totius feodi mei, quod de ipsis teneo omnes mariscos meos... videlicet a finibus prati Camerarii versus Helliacum usque ad fossata et Casticamenta antiquorum pratorum de Merincourt, in jus hereditarium a me et heredibus meis quiete et pacifice possidendos.
Quid hic sint Casticamenta nos docet altera ejusdem Tabularii Charta anni 1227. ubi de iisdem mariscis et pratis agitur, et ubi pro Casticamentis, Calceia [] pluries habetur :
Hii siquidem marisci hoc modo æqualibus partiti sunt, quod in pecia quæ est a Calceia Bonaii usque ad pratum Camerarii, habemus illam medietatem quæ contigua est Calceiæ de Bonanio et dicti... aliam medietatem usque ad pratum supradictum, et ab illo prato, quod nostrum est usque ad Calceiam de Helliaco... a dicta vero Calceia de Helliaco usque ad Merincort, habemus medietatem illam, quæ est dictæ Calceiæ de Helliaco contigua.
Ex iis non solum colligo, casticamentum et calceiam unum et idem esse, verum etiam utrumque inter Casticias seu ædificia, de quibus mox dicetur, fuisse numeratum ; Casticamentum enim a Casticare seu Casticiare derivari, atque ejusdem cum Casticia notionis esse, nemo est qui, me etiam tacente, non intelligat. Castichement infra legitur in Casticiare. Vide Calceia.