« »
 
[]« 2 castor » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 212b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CASTOR2
2. CASTOR. Castorum venatio ad superiores dominos peculiari jure pertinebat. Charta ann. 1103. apud Pez. tom. 6. Anecd. part. 1. col. 285 :
Saltum autem, qui Vorst vulgo dicitur, cum omni usu, quem habet, venationibus,.... piscationibus, Castorum venationibus, etc.
Bulla Lucii III. PP. pro monast. Alter. ann. 1182. tom. 1. Monum. sacr. antiq. pag. 210 :
Ea libertate quod nullus infra metas contra vestram voluntatem piscari præsumat, ita tamen quod prædictus electus Castores et bannum ipsius loci in manu retineat.