« »
 
[]« Castulum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 214b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CASTULUM
CASTULUM, Arca, cista, Germanis Kast, Anglis Chest. Canones Hibernienses lib. 61. cap. 1 :
Judex ab artificibus, et judex a præsidentibus Ecclesiæ, vel Castuli, et quantumcumque voluerit pro operatione judicabunt.
Ubi præsidens Castuli est Arcarius, qui inde
Castularius dicitur in Constitution. Caroli Magni cap. 19. qui Kastmeister, seu cistæ vel arcæ magister Germanis Capitul. Francic. ann. 779. cap. 15. ubi Cartulariis. ap. Benedict. lib. 1. cap. 199. Cartellariis. :
De Cerariis et Tabulariis atque Castulariis, sicut de longo tempore fuit, observentur.
Vide Haltaus. Glossar. German. voce Kastvogt, col. 1067.