« 3 cata » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 216a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CATA3
3. CATA, Ad, juxta, versus, secundum, ex Gr. Κατά.
Glossæ antiquæ MSS. :
Secundum, Juxta, Cata, Circa.Stephanus II. PP. in Epist. ad Fulradum Abbatem :
Domum positam juxta Monasterium beati Martini.... juris venerabilis Monasterii S. Stephani Cata Galla Patricia.Anastasius Biblioth. in Hadriano PP. pag. 110 :
Constituit in Monasterio S. Stephani Cata Barbara Patricia situm,In Leone III. pag. 138 :(sito)ad B. Petrum Apostolum, congregationem Monachorum, etc.
In Monasterio S. Stephani, quod appellatur Cata Galla Placidia.Id est, juxta ædes Barbaræ, et Gallæ Placidiæ et Patriciæ. Hodœporicum S. Willibaldi :
Atque ibidem sacram monasterialis vitæ disciplinam,..... Monachorum Cata normam venerandæ vitæ conversationem in semetipso ostendendo, exercebat. Cata Matthæum,pro secundum, dixit Lucifer Calaritanus de Non parcendo, etc. pag. 282. Ebrardus Bethuniensis in Græcismo cap. 8 :
Cata Joannis, pro Evangelio secundum Joannem in Charta Gennadii Episcopi Astoricensis æræ 953. apud Yepez tom. 4. pag. 448. Cata Evangelicæ experimentum auctoritatis, apud Aldhelmum Abbatem Malmesburiens. Vetus Interpres sextæ Synodi Constantinopolit. Act. 14 :Cataque sit juxta, dicas hinc Cata Mathæum.
Litteræ vero in quibus falsitas libri facta est, propriæ manus Georgii Monachi Cata Macarium certe sunt.Ubi Græcus Codex :
Κατά Μαϰάριον τυγχάνουσιν.Infra :
Ipse autem Philippus vicinus erat de patre Stephani, qui cecidit Cata Macarium hæreticum.Gr. Γείτων ἦν τοῦ πατρὸς τοῦ Στεφάνου τοῦ πεσόντος τοῦ ϰατὰ Μαϰαρίου αἱρετιϰοῦ. Quibus locis Cata Macarium, idem sonant, ac juxta hæresim et sensum Macarii. Alia vide apud Filesacum ad Vincentium Lirinensem pag. 195. et Marin. Pap. Diplom. pag. 225. num. 28. not. 2.