« »
 
[]« Cataplasma » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 221a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CATAPLASMA
CATAPLASMA, feminino genere. Gregorius Turon. lib. 6. Hist. cap. 15 :
Tunc cantharedarum Cataplasmam nimium validam ponens, etc.
Cataplasmare, Cataplasma adhibere, apud Octav. Horatianum lib. 1. Rerum medicar. cap. 19. Joannes Monachus lib. 2. Vitæ S. Odonis Abb. Cluniacens. :
His et similibus exemplis Cataplasmabat vulnus meæ mentis et pravitatis.
Occurrit apud Isaiam 38. Cataplasmatus, dixit Paulinus Aquileiensis in Epistol. ad Carolum Magnum præfixa lib. 1. contra Felicem Urgelitanum. Cathaplasmare Bernhardo de Breydenbach pag. 277. Itinerarii Hierosolym. :
Accidit autem peregrinanti copia pediculorum... quod cum evenerit, corpus ejus Cathaplasmetur cum argento vivo occiso cum oleo adjuncta aristologia longa.