« »
 
[]« Catastrum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 222b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CATASTRUM
CATASTRUM, Catastum, Codex in quo recensentur bona, possessiones, possessorum nomina, census, impositiones, etc. Ital. Catasto, Provincial. Cadastre. Quod satis congruit cum iis quæ habet Ulpianus leg. 4. Dig. (50, 15.) de Censibus :
Forma censuali cavetur, ut agri sic in censum referantur : nomen fundi cujusque, et in qua civitate, et quo pago sit, et quos duos proximos habeat, et id arvum, quod in decem annos proximos satum erit, quot jugerum sit. Vinea quot vites habeat ; olivæ quot jugerum et quot arbores habeat ; pratum, quod intra decem annos proximos sectum erit, quot jugerum ; pascua quot jugerum esse videantur : item, silvæ cæduæ. Omnia ipse, qui defert, æstimet.
Laurentius in Amalthea et Calvinus in Lexico :
Catastrum, Liber in quo tributa et census æstimari solent.
Constitutio Eugenii IV. PP. in Bullario Carmel. pag. 197 :
Taxam et extimum imposuerunt et Catasto in archivis Ecclesiæ Pistoriensis collocarunt... hujusmodi alias Catastis talibus non venerant adscribenda... Si tamen ipsa sororum Monasteria alias in Catastis cum Clero non consueverint annumerari, hujusmodi taxationem et extimum nostrarum litterarum vigore, ut dicitur facta, a Catasto et libro taxationum hujusmodi... abradi et aboleri facias.
Edictum Ferdinandi Siciliæ Regis in eod. Bullario p. 621 :
Licet quamplura et fere omnia bona ipsius Monasterii, inventariata et descripta fuerint in inventario seu Catasto ipsius Monasterii, etc.
Diploma Nicolai V. PP. apud Illust. Fontaninum ad calcem Antiquit. Hortæ pag. 470. et 471 :
Advenæ et forenses, qui in civitate et territorio [] prædictis bona stabilita quovis titulo possident... allibrati, eorumque bona hujusmodi immobilia, secundum antiquam consuetudinem dictæ civitatis in ipso Catasto descripti et annotati, ac omnia et singula onera ratione bonorum eorumdem id ipsos quomodolibet contingentia subire teneantur.
Vide Capdastra et Menagium in v. Cadastre : quam vocem a Capitastrum vult esse derivatam. Vide Murat. Antiq. Ital. tom. 2. col. 1181.