« »
 
[]« Cateia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 224a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CATEIA
CATEIA, Categia.Cateia, inquit Isidorus lib. 18. cap. 7.
genus est Gallici teli ex materia quam maxime lenta, quæ jactu quidem non longe propter gravitatem evolat, sed quo pervenit, vi nimia perfringit. Quod si ab artifice mittatur, rursum redit ad eum qui misit
. Papias et ex eo Joan. de Janua : Cateia lingua Persarum est sagitta barbulata, sive hasta, qua utebatur Hercules, erat enim cum ligulis catenarum ; et quando eam projiciebat, iterum cum catenula retrahebat. At unde id hanserint, non plane video, cum constet Cateiam propriam fuisse Theutonibus et Gallis, ex Virgilio lib. 7. vers. 741 :
Theutonico ritu soliti vibrare Cateias.
Ubi Servius ait, Cateiam esse telum Gallicum. Certe ut Theutonibus Cateiam tribuit Poeta, inde factum forte ut et Theutonæ nuncupationem acceperit. Pro eo quod apud Isidorum vulgo legitur Unde et eos Hispani et Galli teutonas (Areval. teutonos) vocant, Cod. reg. 7644. ut ex Isidoro habet : Unde et eos Spani et Gallica ut nos vocant. Gloss. Ælfrici Saxonicum : Categia, id est, telum, gesceot. Alibi : Clava, vel Cateia, vel Teutona, Anes cynnes gesceot, id est genus teli. Ex quibus, Cateiam [] clavæ speciem fuisse præterea colligitur. Unde non desunt, qui hæc Ammiani lib. 31. ad Cateias referenda putant :
Barbari ingentes clavas in nostros conjicientes ambustas, mucronesque acrius resistentium pectoribus illidentes, sinistrum cornu perrumpunt.
Cateias non semel Gallis nostris adscribit Abbo lib. 1. de Bello Paris. vers. 259 :
Inde super cernens lapides conspexit acerbos,
Ac diras ut apes dense tranare Cateias.
Eodem libro vers. 554 :
Pila dabat rupesque simul celeresque Cateias.
Lib. 2. vers. 27 :
.... Clypeum gestansque Cateiam.
Ubi Abbo, Glossator sui operis, Cateiam, dardum vertit. Nicolaus Specialis de Rebus Siculis lib. 7. cap. 5 :
Venerunt itaque contra eum primo concursu sex viri clypeati sua quisque gerentes missilia ; qui tela in hostem eminus jacientes, tandem ausi sunt illum cominus gladiis attentare. Hic vero clavam rotans, quam Galli Cateyam vocant, hunc a dextris sternit, illum rejicit a sinistris.