![[]](img/image.png)
CATHECHISMARE, pro Catechizare, Edocere dogmata Religionis Christianæ. Consecratio
Ecclesiæ SS. Trinitatis de Tritis ann. 1056. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col.
442 :
Postquam divina dispensatione sunt gesta, quæ a propheticisoraculis de Christi Incarnatione multo ante sunt edita, omnipotens Deus per Apostolos suos mundo contulit leges, quibus Cathechismati homines, suo famulantes auctori, Christi efficerentur heredes.