« »
 
[]« 2 catholicus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 228c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CATHOLICUS2
2. CATHOLICUS, Dignitas et magistratus, in Africa præsertim. Gloss. vet. : Consularis, Καθολιϰός. Hinc apud Eusebium lib. 8. cap. 23. Καθολιϰὸν τῆς Ἀφριϰῆς, et lib. 4. de Vita Constantini, τὸν τῆς διοιϰήσεως Καθολιϰόν, de Consulari et Præfecto Africæ interpretantur viri docti. At Cujacius ad l. 5. C. de jure fisci lib. 10. contendit, probatque non uno Basilicorum loco, id nominis spectasse Procuratores fisci, quod clare evincit Theodorus Hermopolites ad l. ult. C. Si a non compet. jud. ὁ Καθολιϰὸς, ἤγουν ὁ προιστάμενος ϰαὶ φροντίζων τῶν δημοσιαϰῶν πραγμάτων. Huic notioni convenit Gloss. Gr. Lat. : Καθολιϰός, Rationalis. Vide Gloss. med. Græcit.
Nec obstat quod Consulares eosdem cum Catholicis fuisse doceant veteres Glossæ : nam Consularium, vel certe Proconsulum munus fuit tributorum exactioni incumbere, quod Dio lib. 53. diserte tradit. Judices et Præsides eidem muneri operam impendisse ostendunt præterea l. 11. C. de Annon. et tribut. (lib. 10, 16.) l. In fiscalibus, C. de Exact. tribut. (10, 19.) Nov. 116. et Cassiodorus in Form. Rectoris provinciæ. Ejusdem muneris et appellationis censeri debent Officiales Gallici, dicti Generaux des Finances, quos γενιϰούς Scriptores passim vocant.