« »
 
[]« Catomus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 230b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CATOMUS
CATOMUS, Cervix in Gloss. Arabico-Lat. ex quo conficit Josephus Scaliger Epist. 144. et 146. ex Græc. ϰάτωμος vocem deducendam, ut ϰάτωμος sit commissura cervicis cum humeris, proindeque Catomis cædere, esse in cervicibus cædere, quod quidam ex Scriptoribus Latinis Catomidiare dixerunt, ϰατωμιδιάζειν seu ϰατἁ τοὺς ὤμους τύπτειν. Victor Vitensis lib. 1. de Persecut. Vand. :
Venerabilem senem in publica facie Catomis ceciderunt.
Id est, palam et propatulo plumbatis in cervicibus ceciderunt, ut Catomis accipiatur ibi τοπιϰῶς, non vero ὀργανιϰῶς. Ita Scaliger, ubi in eam rem multa erudite commentatur. Passio S. Afræ apud Velserum :
Pro sacrifica, ne,... Cathomis te cædi jubeam.
Ado Viennensis et Beda in Martyrol. 15. Jun. :
Deinde a Valeriano judice Catomis cæsus in confessione permansit.
Acta SS. Viti et Modesti tom. 2. SS. Junii pag. 1021 :
Cum eum ad deorum cultum vocare non posset, Cathomis cædi jussit.
Quiricus Archiepiscop. Toletan. in Hymno S. Eulaliæ, in Breviario Mosarabe :
Hæc enim Catomata sistitur equuleo,
Cæditur, exungulatur, atque flammis uritur.
Vita ejusdem S. Eulaliæ ex Breviario Palentino et aliis :
Tunc Calpurnianus turbido furore succensus, putans pudicam virginem more infantum a tergo corporis emendari, jubet per officium curatoris eam Catomari... Cumque Catomaretur corpus ejus delicatum et sanctum, illatæ cædis verbera æquo animo sustinebat.
Verum catomos genus virgæ fuisse videtur innuere vetus Interpres Juvenalis ad Sat. 3 :
Quia aut Catomis cædebantur, aut quia manibus vapulant cunei per civitatem.
Ita enim legendum plane convincunt præallata. Ubi Catomis cædi, et manibus vapulari, diversa esse innuuntur. Certe Papias Catomos, virgas ferreas interpretatur : Breviloquus etiam flagella ex virgis ferreis facta, vel flagella ex virgis in modum scobarum, quibus, inquit, utuntur religiosi in capitulis. Quæ quidem posterior interpretatio videtur probabilior, cum apud Juvenalis Interpretem Catomi de virgis ferreis intelligi non possint, sed de vimineis capienda ejus verba videantur.
P. Carpentier, 1766.
Glossæ antiq. Argent : Catomus, flagellum. Catomus, che divide le carne, in Glossar. Lat. Ital. Ms.
Sed neque proclivius est definire quid sit
Catomo suspendi
, in Actis S. Babylæ [] Martyris cap. 2. num. 6 :
Rex jussit tres infantes levari in Catomo, et primo dari duodecim plagas, secundo autem novem, etc.
Et apud Adonem et Bedam 18. Nov. :
Catomo suspendi eum, ac verberari, et postremo etiam decollari jussit.
Quam quidem loquendi formulam censet idem Scaliger intelligendam de iis qui flagris cædebantur, funibus utrinque a terra levati, et ita suspensi, ut cervices a terra longius, quam pedes exstarent. Nicolaus Alemannus in Notis ad Anecdota Procopii pag. 85. 1. Edit. :
Κατ᾽ ὤμους ϰαὶ νῶτα
cædi esse μετέωρον αἱρείσθαι, ait, quomodo pueri in ludo litterario vapulare solent, ex eodem Procopio pag. 13. 54. et 78. et ex Nicephori CP. Breviario pag. 25. Edit. Reg. Et sane ita etiamnum pueri vapulandi a duobus valentioribus condiscipulis in sublime educuntur ; nudato tergo flagella excepturi. Neque aliter Prudentius Hymno de S. Romano :
Vix hæc profatus, pusionem præcipit,
Sublime tollant, et manu pulsent nates,
Tenerumque diris ictibus tergum secent.
Vita S. Nicolai Studitæ pag. 911 :
Ἄνδρες δὲ τούτου ϰατ᾽ἄμφω τῷ χεῖρε ἀπαιωρήσαντες, ἀνηλεῶς τοῖς βουνεύροις ϰατήϰιζον ἕτεροι.
Alii levari in Catomo esse in alienos humeros attolli volunt. Sed et olim veteres, ut et hodie, reorum humeros cædebant, ut ϰατ᾽ ὤμους cædere, seu catomis, id genus supplicii fuerit. Vide P. Fr. Chifflet. ad Victor. et Casaubon. ad Spartianum : præterea Gloss. med. Græc. in Κατάραχα. Forcellin. in Catomidio.