« Cauanna » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 233b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAUANNA
CAUANNA, Cauannus, Noctua. Gloss. Ælfrici :
Strix vel Cauanna, vel noctua, vel ulula, Ule. Eucherius lib. 2. ad Salonium cap. 9 :
Sunt qui ululas putent aves esse nocturnas, ab ululatu vocis quem efferunt, quas vulgo Cauannos dicunt.Ex quibus emendandus videtur Aldhelmus de Virginitate cap. 58 :
Ungues ritu falconum, accipitrum, seu certe ad instar... Cauannorum utuntur.Ubi perperam editum Calvannorum. Versus in Velum Chintilanis Regis, in Analectis Mabillonii tom. 1 :
Qui quidem versus editi olim a Pithœo lib. 4. Epigrammatum veterum sub nomine Euceriæ, tavanus male præferunt. Vocem retinent Gallo-Belgæ : noctuam enim vulgo Cahuan vocant ; unde politiores Chahuan effinxerunt, et Chouette, Occitani Chat, Armorici Caouen vel Cawen. Nescio an omnibus arrideat viri docti conjectura, qui ejusmodi aves dictas scribit, quasi Chats huans. Itali quidam Scriptores, ut Cresconii Interpres, Cauetta, noctuam vocant. Ut porro Latini, vel certe inferioris ævi Scriptores, Striges et Strigas, veneficas et incantatrices appellarunt, ita etiam nostri noctuas vocarunt, seu vocabulo vulgari Chouettes, quod de nocte vagentur, et maleficia sua conficiant. Id enim sonant vocesTristis perspicua sit cum perdice Cavanus,Junctaque cum corvo pulcra columba cubet.
Caoetus et Caoeta, in Synodico Raphaelis Archiepiscopi Nicosiensis pro Græcis,
edito cum Constitutionibus Nicosiensibus cap. 15 :
Item denuntiamus excommunicatos... omnes sortiarios et sortiarias, divinos et incantatrices, item omnes Caoëtos et Caoëtas, item omnes qui publice in domibus suis manutenent et sustinent ludum azardi.Eadem habentur infra in Constitutione recitata in Ecclesia Nicosiensi ann. 1251. At Concilium Nemosiense anni 1298. can. 4. præfert, sortilegos, et divinos, Coavetos et Coavetas, etc. quæ eadem sunt.
Caballi, pro Cauanni, apud Papiam, Editum et MS. cui ita appellantur Aves
nocturnæ, quæ et ululæ dicuntur.
P. , 1766.
◊ Glossar. Gall. Lat. ex Cod.
reg. 7684. Chouen, bubo, oisel. Haud scio an idem sonet vox Casuesne, in
Mirac. Mss. B. M. V. lib. 1 : Piscis genus videtur.Noiés soit chil en l'iaue d'Oise,Ki pour Casuesne laist vendoise.