![[]](img/image.png)
1. CAUSIA. Vegetius lib. 4. cap. 15 :
Vineas dixerunt veteres, quas nunc militari vocabulo Causias vocant.Ubi variant Codd. MSS. Quidam enim Cautias et Caucias habent. Ad oram Edit. Parisiens. quam a Budæo procuratam aiunt, Cattos habetur. Certe Cattus idem fuit quod vinea. Vetus Interpres Vegetii Catalanicus MS. habet hoc loco :
Los antigos dixeron halas, que agora en el uso de los barbaros llaman Cautibus.Vide in Cattus 2. Forcellinus idem esse censet quod Causia, Pileus. Vide mox Causiæ.