« »
 
[]« Cautela » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 243a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAUTELA
CAUTELA, Prudentia, cautio, circumspectio. Barthii Glossar. apud Ludewig. Reliq. MSS. tom. 3. pag. 151. ex Baldrici Hist. Palæst. : Hæc omnia discretiore essent consideranda Cautela. L. 6. Dig. de Pignorat. act. :
Prius idonea Cautela a debitore pro indemnitate ei præstanda.
(13, 7.) Adde l. 15. Dig. de Procurat. et defens. (3. 3.) et ibi Gothofredi notulam. Gloss. Cautela, ἀσφάλισμα. Ordinatio Humberti II. Dalphini ann. 1340. de variis officiis domus suæ in Hist. Dalphin. tom. 2. pag. 398. col. 1 : []
Item, post adventum nostrum ad Dalphinatus dominium, fuit expediens multa privilegia et Cautelas de archivis nostris assumere, propter varias quæstiones, quæ pro pluribus homagiis et limitationibus ac causis aliis insurrexerunt, quæ privilegia et Cautelæ non sunt in dictis archivis restitutæ... quare dicto Cancellario... præcipimus... ut procuret, quod omnia ad archivum nostrum... reducantur. Item, quod de ipsis privilegiis et Cautelis registrum in forma publica fieri faciat, ad hoc ut originalia semper in tuto remaneant, et registrum seu vidimus possit, cum fuerit expediens, produci et etiam præsentari.
Hic privilegia et Cautelæ eadem notione sumuntur, suntque instrumenta et Chartæ, quibus privilegia, jura, possessiones, etc. asseruntur ; hinc Cautelæ, dicta, quod sint veluti cautio, res illas ita se habere. Vide Glossaria Juris Romani et Cautio 1 et 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cautela, Cautelia, Cautella, sæpius in malam partem accipiuntur pro Fraude, astutia, dolo, Gallis olim Cautele. Charta Petri de Tyverniaco pro Viaria Tiverniaci ex Tabulario S. Germani Paris. :
Contra præmissa... per nos vel alios non veniemus deinceps aliquo ingenio vel Cautelia.
Ibidem Charta Matthæi Abb. S. Dionys. ann. 1263 :
Nec contra præmissa de cætero venientes aliquo ingenio vel Cautela.
Charta Officialis Rotomag. anni 1477. ex Archivo B. Mariæ de Bono Nuntio ejusdem urbis :
Renunciantes quod ad hoc omnibus et singulis exceptionibus, deceptionibus, cavillationibus, Cautellis, malitiis, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cautelitas. Idem, Ennodio, lib. 8. cap. 8 :
An contra me illam tuam Cautelitatem æstimat esse servandam ?
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cautelose, Vafre, fraudulenter, versute, Gall. Cauteleusement, apud Rymer. tom. 3. pag. 685. col. 2 :
Et tunc ipse habuit mercatores suos Cautelose.
Anti-Lanfrancus in Actis SS. Maii tom. 6. pag. 853 :
Sicque Monasterio S. Augustini dignitatem et honorem Cautelose subtraxit.
Notit. ann. 1411. ap. Guden. Cod. Diplom. tom. 4. pag. 73 :
Imperialibus constitutionibus... minime observatis, ymmo Cautelose alteratis.
P. Carpentier, 1766.
Nostris olim Cautilleusement ; Cault quippe dixerunt, pro Cautus, callidus, vulgo Fin, rusé. Lit. remiss. ann. 1426. in Reg. 173. Chartoph. reg. ch. 512 :
Icellui Mote, qui est Cault et subtil, etc.
Stat. Montis-reg. pag. 79 :
Et ne productiones jurium et probationes Cautellose et fraudulenter usque prope finem litis differantur, etc.
Chron. Placent. apud Murator. tom. 16. Script. Ital. col. 529 :
Et primo in dicto regno Siciliæ et Apuliæ ipsi pastores Cautolose fecerunt sic, etc.
Lit. remiss. ann. 1379. in Reg. 115. ch. 250 :
Par pluseurs Cautilleusement et pour avoir le sien, si comme le croit l'exposant, li fust dit que il seroit en grant peril.
Apud Froissart. vero vol. 2. cap. 38. Cauteller, est caute inquirere :
Ne suis pas d'avis que nous querions ou Cautellions quelque incidence par quoy nous soyons mal de lui.
Hinc Cautement, caute, prudenter, in Lit. ann. 1309. ex Reg. Olim parlam. Paris :
Le plus sagement et Cautement que vous pourrez.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cautelosus, Cautus, prudens. Gallis Cauteleux est Versutus, vafer, versipellis. Vita S. Stanislai Episcopi tom. 2. SS. Maii pag. 204 :
Malens ex obedientia judicari parum prudens, quam ex denegatione Cautelosus et sapiens.
Vet. Glossar. Lat. Teut. ap. Haltaus. col. 1414 : Astutus, callidus, ingeniosus, industrius, dolosus, Cautelosus. Vocabular. [] jur. utr. :
Cautelosus, providus, circumspectus vel plenus cautelis.