« »
 
[]« Cavargellanus » (par L. Favre, 1883–1887), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 233c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAVARGELLANUS
CAVARGELLANUS, Cavargelanus, Cavergellanus et Caverzellanus, Italis Cavargellano et Cavergellano.
Apud Ferrarienses, ait Muratorius, Ant. Ital. tom. I. col. 517. erant, et adhuc sunt, in usu Cavargellani Villarum præter Massarios : eorumque multa est mentio in statutis illius Civitatis præcipue antiquis.
Memorantur etiam in doc. lxv. ann. 1233. edito ab A. Tarlazzi, in App. al Mon. Rav. del Fantuzzi, tom. I. pag. 118. nec non in Stat. Terræ Argentæ. ann. 1393. pag. 111. Cl. Rezasco in Diz, del ling. ital. pag. 186. appellat Cavargellanum Massaio di villa o borgo nel Ferrarese e Ravennate. Nunc addas etiam nel Bolognese. Extant enim in Stat. Bonon. ann. 1250-67. tom. III. pag. 422-444 sex locationum Gualcheriarum instrumenta, in quibus inter alia pacta hoc occurrit :
Item nuntii Cavargellanorum, vel ipsi Cavargellani, qui nunc sunt, vel pro tempore erunt, teneantur ire incontinenti ad capiendum superfluum aque, quod veniret ad dictas gualcherias quandoque eis, vel alicui eorum fuerit denuntiatum a dictis conductoribus... quod si non fecerint potestas bon.... teneatur accipere illi nuntio vel cavargellanis pro qualibet vice qua contrafecerint c. sol. bon. III.
428. Ex prædictis fontibus videtur hauriri posse Cavargellanos in villis comitatus idem esse ac Massarios contratarum terrarum, ac Ministrales contratarum civitatis Bononiæ, qui ex officio invigilabant ad bonum et securitatem contratarum, quibus præpositi erant. Patet etiam ex Statutis bononiensibus Cavargellanos habuisse ministros eis obnoxios, qui Nuntii appellabantur. Fr.