« Cazia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 246c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAZIA
CAZIA, Idem quod Caza 2. Species vasis. Anastasius Bibl. in Vitis Rom.
Pontif. apud Murator. tom. 3. pag. 188 :
Accipiens unusquisque portionem panis atque portionem vini... necnon Caziam de pulmento.Murator. pro Caziam, carnem posuit, sed Cazia rectum sensum patitur. Ibid. pag. 197. col. 1. Cazia coloratoria argen. de aurata, ut est in MS. Editio legit, Vasa colatoria argentea deaurata. Cazia colatoria idem est quod Italica vox Cazza, Forata capeduncula, Gall. Friquet, ut jam dictum est in Caza 2. Vide Cazula.