« »
 
[]« Cecua » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 247b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CECUA
CECUA, Cecuma, Cecunia. Gloss. Isid. Cecua, noctua, Cecuma, noctua. Joan. de Janua Cecunia habet, additque, et a cecus dicitur. Festus habet Cicuma. Hauseserunt ex Græcis. Κιϰυμὶς enim, inquit Grævius, Callimacho est noctua, ut notat antiquus Interpres Aristophanis in Aves. In Constantiensi legitur :
Cœcuba, Noctua
, quod et ipsum rectum est. Nam et sic Noctua Græcis vocabatur ϰιϰϰαϐὴ. Scholia, quæ laudavimus, Aristophanis :
Κιϰϰαϐᾷν τὰς γλαῦϰας οὕτω φωνεῖν λέγουσιν, ὅθεν ϰαὶ ϰιϰϰαϐὰς αὐτὰς λέγουσιν. οἵ δε ϰιϰυμίδας, ὡς Καλλίμαχος, ϰράτ᾽ ἀγαθὴ ϰιϰυμὶς,
hoc est, interprete Dacerio, qui hunc locum affert ad Festum, Noctua ita aiunt clamare, unde eas Ciccabas dicunt. Alii Cicumas, ut Callimachus, valde bona Cicuma. Ut autem dixerunt, Cicuma et Cecuma, sic Cecuba et Cicuba.