« »
 
[]« Cedria » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 247c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CEDRIA
CEDRIA, Κέδρια, Gumma Cedri, in Gloss. Medico MS. et apud Alexandrum Iatrosophistam lib. 1. de Passionib. Erotianus in Lexico Hippocrat. Κεδρίνῳ ἐλαίῳ, τῇ Κεδριᾳ. Matth. Silvaticus :
Kidria, i. alkitran, Cedria, id est, gummi cedri.
Joanni vero de Janua, unguentum factum, quo asseres liniti non putrescunt, vel tempore, vel vermibus. Alibi : Cedria, arboris gummi sive lacryma, quæ ad conservationem librorum summe est necessaria. Nam libri ex hac lacryma liniti nec a tineis corroduntur, nec tempore senescunt. Cedrina dicitur in Glossis Biblicis MSS. Anonymus de re architecton. cap. 12 :
Cedrus si humore non corrumpatur, eandem habet virtutem : sed quomodo de pino resina decurrit, sic et ex ea oleum quod Cedria dicitur : quo si libri aut clusa inungantur, nunquam tineis aut carie solventur.
Martianus Capella lib. 2 :
Alia (volumina) ex papyro, quæ Cedro perlita fuerant, videbantur.
Vide Galenum lib. 7. Simpl. Orib. in 2. ad Eunap. Paulum lib. 7. Aetium lib. 1. Tetrab. ser. 2. Columellam lib. 6. cap. 32. Marcellum Empir. cap. 26. extremo, Josephum Scaligerum in Animadvers. in Robert. Titium pag. 179. Salmasium de Manna pag. 23. Vitam S. Syncleticæ tom. 1. SS. Januarii pag. 251. et Casaubonum ad Sat. 1. Persii.