« Celibatus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 250a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CELIBATUS
CELIBATUS. Vita S. Severi Episcopi Ravennatis num. 10 :
Et exinde cœperunt sanctum ejus Celibatum amplius venerari.Ubi Bollandus annotat Cœlibatum poni pro sanctimonia, vel Sacerdotio. Sed potius videtur esse Celebritas, fama, Propter tantæ gloriæ Celibatum, apud Ericum Upsaliensem lib. 5. Hist. Suecicæ, id est, famam. Acta S. Bernardi Episcopi Carinulensis :
Quem ideo præfatus Princeps voluit habere Capellanum, quia ipsius plene cognoverat Celibatum.Chronicon Andrense pag. 437. de Abbate, cui vitium incontinentiæ objectum fuerat :
Ita quod ei suum reatum, et viri Dei Celibatum... confiteri coactus est ; i.castitatem, probitatem.