« 1 cella » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 250a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CELLA1
1. CELLA, Latinis, est ἀποθήϰη, Penus, promptuarium, in
quo quæpiam ex iis, quæ ad vitam conducunt, reconduntur, veluti Cella vinaria, olearia,
mellaria, etc. Gloss. Gr. Lat. :
Cella proma, ταμεῖον, Cella vinaria, οἰνών.Interdum pro cubiculo, ut apud Vitruvium lib. 2. cap. 8.
Lateritiæ Cellæ; lib. 3. cap. 1.
Cella ædis; lib. 6. cap. 9 :
Cubicula etiam et Cellæ familiaricæ constituuntur.Gloss. Lat. Gr. :
Cella, οἴϰημα.
Cella vero et Cellula, posterioribus sæculis usurpantur pro Monachorum
domicilio, atque adeo ipso Monasterio. Ita passim Cellæ vocem usurpat Gregorius M.
lib. 2. Dial. in Præfat. cap. 9. 12. 13. 21. 33. ubi Zacharias μοναστήριον vertit. Primitus enim Monachi divisis in Cellis, seu
Cellulis, habitabant, in idem licet oratorium psallendi gratia, aut sacra peragendi
convenirent. Regula Macarii cap. 13 :
De fratribus, vel qui in oratorio sunt, vel qui per Cellulas consistunt.Clodoveus in suo Præcepto :
Monachis ibidem per diversas Cellulas manentibus, seu mansuris, omnia necessaria... præbeantur.Eucherius Lugdun. de Laude Eremi :
Hæc nunc habet senes illos, qui divisis Cellulis Ægyptios patres Galliis nostris intulerunt.Rufinus lib. 2. de Vitis Patrum in Præfat. :
Commanent autem per eremum dispersi et separati Cellulis.Et lib. 3. num. 219 :
In eodem loco circiter quinque millia divisis Cellulis habitabant.Guigo Cartusiæ Prior de Quadripartito exercitio cellæ cap. 9 :
Et quidem quantum in eaVide S. Hieron. Epist. 4. et 31. S. Augustin. de Morib. Eccl. lib. 1. cap. 31. Cassian. lib. 5. Instit. cap. 36. et Collat. 18. cap. 4. Sozonem. lib. 6. cap. 31. Niceph. Gall. lib. 11. cap. 38. Gaufredum Grossum in Vita S. Bernardi Abbat. Tiron. cap. 12. etc. Monasteria quoque Sanctimonialium Cellas appellant Wolfhardus in Vita S. Walpurgis Abbatissæ lib. 4. num. 10. S. Lullus Archiep. Magunt. in Epistola inter Bonifacianas 47. ad Oswitham Abbatissam, etc. Hinc Incellari, Cella donari in Statut. Ordinis Cartusiensis an. 1368. part. 2. cap. 6. § 1.(cella)morari fructuosum, tantum extra eam longe vel diu vagari periculosum. Non enim diutius habitator Cellæ vivere potest spiritualiter extra Cellam, quam corporaliter piscis extra aquam. Considerate quia pisciculo illi, qui Alec dicitur, unum idemque momentum est, et extra aquam esse et expirare. Et Cella quidem formatur ex hac dictione Allec, cum convertitur.
◊ Cellas istas, ϰελλία vocant
Græci Scriptores passim, Palladius in Vita Chrysostomi pag. 54. Edit. Emerici Bigoti, et
alii quos laudant Meursius, et Fabrotus in Glossario ad Cedrenum :
μοναστήρια.Nilus Narrat. 7. cap. 9. Interdum et σπηλαῖα. Atque inde Cellarum, et ϰελλίων nomen mansit locis quibusdam, ubi inædificatæ erant Cellæ Monachicæ, uti monti Larissæ in Macedonia vicino, qui Βοῦνος τῶν Κελλίων Annæ Comnenæ lib. 5. Alex. pag. 138. Kellia Innocentio III. PP. lib. 13. Epist. 4. dicitur ; Cellis in Æmathia, et Celliis in Bithynia apud eamdem Annam lib. 12. Cellarum Thessalicarum meminit auctor Itinerarii Hieros. et Antonini, ut et alterius ejusdem appellationis in Ægypto, Sozomenus lib. 6. cap. 31. et Niceph. Gall. lib. 11. cap. 38.
Cellæ quoque vox crebro pro Monasteriolis, seu, ut olim vocabant, Abbatiolis, vel
Obedientiis, quæ majoribus suberant, sumitur. Nam cum Monachi prædia variis in
pagis possiderent, eo aliquot e suis mittebant, qui et fruges colligerent, procurarent
reditus, et ad Monasterium deferrent : vel ut vitam solitariam quodammodo in iis agerent
destinati Monachi ; unde Bonifacius VIII. cap. 3. de Verbor. signif. Cellas
ejusmodi loca secreta et solitaria interpretatur,
quæ ab hominum separata convictu sunt ad contemplandum et Deo vacandum specialiter deputata.Vel denique cellæ subinde ædificatæ propter nimium Monachorum numerum, ut ex Monasteriis eo mitterentur Monachi, aliisque identidem pulsantibus locum darent. Ardo Monach. in Vita S. Benedict. Abbat. Anianensis :
Et quia cætera loca eos capere non quibant, constituit locis congruis Cellas, quibus præfectis magistris posuit fratres.Iisdem enim in locis exstructa etiam oratoria, quibus deserviendis destinatus certus Monachorum numerus, qui a Primario Monasterio dependebat. Cellæ cœnobiales, in Præcepto Lud. Pii apud Steph. Baluzium in Append. ad Capitul. num. 38. Charta Arnaldi Archiep. Burdegal. ann. 1120. apud Sammarthanos :
Quia S. Macarius, non cella S. Crucis, sed per se Monasterium erat, etc.Charta Galonis Episcopi Parisiensis ann. 1107 :
Ita scilicet ut Abbas Fossatensis prædictum monasterium tanquam Cellam suam possideat.Charta ann. 1082. inter Instrum. Hist. Meld. tom. 2. pag. 14 :
Quondam erat Ecclesia BB. Apostolorum Petri et Pauli nomini dedicata, quæ Abbatiæ nomen habebat ; sed per incuriam habitantium dignitatem hujus nominis amiserat. Ordinavit igitur supradictum Concilium, ut hujusmodi Abbatiæ Cellæ fierent et Cellæ nominarentur, religiosisque monachis traderentur.Rudolphus Presbyter in Vita Rabani Mauri Archiep. Mogunt. num. 5 :
Per cellas quoque fratrum sibi commissorum, et per alia loca inculta ad se pertinentia, in quibus prius non erant, Ecclesias cum permissione Episcopi sui construxit, etc.Quippe in Agathensi Concil. can. 58. Epaon. can. 10. Venetico can. 8. Aurelian. I. cap. 22.
Cellæ novæ, aut Congregatiunculæ Monachorum absque Episcopi consensu prohibentur institui.Concilium Aquisgran. ann. 817. et Additio 1. ad Capitul. Lud. Imp. cap. 44 :
Ut Abbatibus liceat habere Cellas, in quibus aut Monachi sint, aut Canonici, et Abbas provideat, ne minus de Monachis ibi habitare permittat quam sex.In Synodo incerti loci apud Sirmondum tom. 1. Concil. Gall. pag. 618 :
Vetantur Monachi sequestrati per Cellas habitare, et peculiare ullum habere.In Concilio Parisiensi ann. 1212. part. 2. cap. 24. dicuntur Monachi in claustro interdum movere rixas et seditiones, Ut mittantur ad Cellas. Vita Burchardi Episcopi Wormaciensis :
Ibi quoque primum fecit oratorium, deinde aliis officinis peractis, Cellam egregiam construxit.Hac notione Cellam et Cellulam usurpant Lupus Ferrar. Epist. 11. Udalricus lib. 3. Consuet. Cluniac. cap. 30. 31. Ivo Carnot. Epist. 269. Notitia ann. 832. Marcæ Hisp. col. 769. Præceptum Ludovici Transmarini ibidem col. 863. Bulla Paschalis II. pro Corbiniacensi cœnobio ann. 1107. inter Instrum. tom. 4. novæ Galli Christ. col. 85. Annal. Benedict. tom. 3. pag. 23. Hist. Monasterii Mediani pag. 269. Acta Murensia pag. 15. 37. Capitul. Caroli M. lib. 4. addit. 1. cap. 14. Excerpt. canon. ann. 806. cap. 9. lib. 6. cap. 138. 140. ex Concil. Aurelian. I. cap. 22, Walafr. Strab. in Vita S. Galli cap. 5. Orderic. Vital. lib. 12. pag. 896. S. Bernard. Epist. 253. etc. Egerunt præterea copiose de ejusmodi Cellis Monachicis Browerus lib. 21. Antiq. Fuld. cap. 7. et Haeftenus lib. 12. Disq. Monast. disq. 1. Vide Obedientia.
Cella, Interior ambitus Monasterii. Innocentius III. PP. lib. 14. Epist. 155 :
Semper Hebdomadarius in Cella remaneat, cujus nomine intelligimus interiorem ambitum vel clausuram : si clausura non fuerit, loca adjacentia officinis.
P. , 1766.
◊ Mirac. B. Bertholdi tom. 6.
Jul. pag. 488. col. 1 : Morabatur in hospitali quidam pauper, nomine Luitoldus, multo tempore claudus. Hic, cum diu ferulis sustentantibus se omnibus per Cellam notissimus traxisset, etc.
P. , 1766.
Cella Muratorum, Monasterium, maxime sanctimonialium, idem quod Murata 1. Testam. ann.
1348. apud Cl. V. Garamp. in Ind. ad Hist. B. Chiaræ pag. 505. col. 2 : Sorori Benedictæ de Cella muratorum versus Montes, pro se et duabus sociis, xviij. denarios.Vide supra Carcer 2.