« Cellerarius » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 252a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CELLERARIUS
CELLERARIUS, Idem qui Cellarius. Odorannus Monach. in Chron. ann. 1031 :
Raimbertus Cellerarius Regis.Chartular. S. Germani Paris. fol. 1 :
Redditus qui debetur Cellerariis Regis, qui custodiunt pressorium Regis apud S. Stephanum, etc.Hugo Floreffiens. in Vita B. Ivettæ Reclusæ n. 15 :
CujusLanfrancus in Decretis pro Ord. S. Benedicti cap. 8 :(Episcopi)et rerum dispensator et expensarum creditor erat,... et ut vulgo dicitur, erat ejus Cellerarius.
Ad Cellerarii ministerium pertinent omnia quæ in pane et potu et diversis ciborum generibus fratribus sunt necessaria... procurare, omnia vasa cellarii et coquinæ et scyphos, et justas, et cætera vasa refectorii, et omnem horum trium necessariam supellectilem ministrare.Fortunatus Pictav. in Vita S. Paterni Episc. Abrincat. cap. 3 :
Ab Abbate suo ad dispensationem Cellarii deputatus.De officio Cellerarii, alia habent Regula S. Benedicti cap. 31. Regula S. Isidori cap. 19. Regula Magistri cap. 16. S. Fructuosi cap. 6. Udalricus lib. 3. Consuet. Cluniac. cap. 18. Eckehardus Junior de Casib. S. Galli cap. 4. Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 147. 149. 297. etc. Suberat porro Cellerarius Præposito. Anselmus Leod. in Wazone Episc. Leod. cap. 85 :
Cellerarius annonam, vinum, pulmenta suscipiens a Præposito, Prælati seniorumque dispensat mandato.Chart. Præpositi Aschaffenb. de destitutione Cellerarii ann. 1183. ap. Guden. Cod. Diplom. tom. 1. pag. 278. Vide Schannat. Histor. Wormat. tom. 1. pag. 71. et infra Portarius. Apud Fuldenses erat Celleraria abbatis et alia fratrum. Vetus notitii ap. eumdem Schannat. in Histor. Fuldens. tom. 1. pag. 16 :
Caritas dabitur fratribus de Celleraria abbatis... et staupus insuper de Celleraria fratrum.De officio Cellerariorum junioris et senioris apud Corbeienses vide Statut. antiqua hujus monasterii lib. 2. cap. 5. post Irminonem pag. 318. Eorum curæ in primis coquina demandata erat, cetera Provendarium et Portarium spectabant.
P. , 1766.
◊ Celerier, idem
qui vulgo Buvetier, in Lit. ann. 1358. tom. 6. Ordinat. reg. Franc. pag. 597. art.
38 : Le Celerier et le concierge de la court le roy, etc.
Celleraria, in Monasteriis feminarum, cujus officium describitur a Petro Abælardo pag. 157.
et in Synodo Aquisgran. Cellatrix in Gemma Gemmar.
Subcelerarius, apud Silvestrum Girald. lib. 1. Itiner. Cambriæ cap. 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Celleraria, Officium Cellerarii. Varias hujus officii, quod multiplex fuit in Dalphinatu ;
functiones et annexas ei mercedes accurate descriptas habes tom. 1. Hist. Dalphin. pag.
106. Cellerarius Avalonis, cujus erat Recolligere bladum et ponere in granario Comitis, capiebat ratione Cellerariæ super Tenementarios Comitis seu in ejus granario quatuor sextarios frumenti et quinque solidos pro una tunica, et duos solidos et sex denarios pro pellibus et civaria avenæ. Qui tenet CellerariamCellerarius Montis-Lupelli(S. Donati)debet ratione Cellerariæ facere vendi vinum Comitis tempore banni... et debet recipere medietatem tertii decimi denarii qui debetur illi apud S. Donatum, et debet percipere tertiam decimam partem omnium bladorum quæ Dominus Comes capit apud S. Donatum de censibus et taschiis, et debet habere librationem cum uno equo... et pro hoc debet recolligere totum bladum Comitis, et illud reddere ad mandatum ipsius, et debet pro Celleraria placitum ad misericordiam.
plenariam habebat potestatem quoscumque redditus. census, emolumenta, obventiones, et alia juraIbidem plures alii Dalphinatus Cellerarii memorantur, de quibus si plura cupis, ipsum locum adi. Vide Cellaria.(Humberti II. Dalphini)dictæ Castellaniæ per se vel per alium idoneum substitutum petendi, exigendi et recuperandi, necnon pro ipsorum solutione jure fiscali pignorandi, et debitores compellendi juris remediis opportunis, et demum omnia alia faciendi, quæ ad ipsius Cellerariæ officium noscuntur quomodolibet pertinere, potissime venditiones laudandi et de quibuscumque rebus quæ tenentur a nobis, quæ in alium transferentur, retinendi et investiendi emptores rerum ipsarum nomine nostro et pro nobis, ac etiam, si expedierit, ipsas res et jura quæcumque transferendi per quempiam in alium, jure prælationis retinendi nostro nomine et pro nobis, prout per alios prædecessores dicti Bertheti Cellerarios dicti loci prædicta sunt et fuerunt fieri consueta.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cellerariatus, Officium Cellerarii Monasterii S. Claudii, ut habetur in Statutis ejusd. loci
pag. 83.