« »
 
[]« Celones » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 252c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CELONES
CELONES. Glossar. Provinc. Lat. ex Cod. reg. 7657 : Nau, Prov. navis, navicula, navicella. Celo, onis. Thwroczius in Salomone Rege Hungar. cap. 50 :
Bulgari navigantes in Celonibus suis, per ingenia sufflabant ignes sulfureos in naves Hungarorum.
Ubi corrector edidit Celocibus, ut monet Freherus. At potuisset retinere Celonibus ; Celones enim, inquit Isid. lib. 19. Orig. cap. 1.
quas Græci ϰέλητας vocant, id est, veloces biremes vel triremes agiles, et ad ministerium classis aptæ. Ennius
 :
Labitur uncta carina per æquora cana Celonis.
Ead. fere habent Gloss. Sangerm. et Bituric. MSS. Apud Ennium Hier. Columna in Ennium contendit legendum esse Celocis. []