« »
 
[]« Cenodoxus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 255c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CENODOXUS
CENODOXUS, Inanis gloriæ cupidus, Papiæ. Κενῆς δόξης θεασώτης, Philoni lib. de Somn. Ὁ ἐν πάσαις ϰεναῖς φερόμενος δόξαις, eidem lib. 3. de mutat. nomin. Isidorus Pelusiota lib. 3. Epist. 381. Κενόδοξον appellat, τὸν ἐφ᾽ οἷς μὴ πράττει δοξάζεσθαι βουλόμενον. Lexicon Græc. MS. Reg. :
Οἰηματίας, ϰενόδοξος, οἷησις, ἔπαρσις, ϰενοδοξία.
Vetus Charta tom. 8. Spicilegii Acheriani pag. 155 :
Sacerdotem vere nobilem, orthodoxum, non Cenodoxum, humilem, non philarchicum, etc. Cenodoxa civitas,
de Constantinopoli apud Luithprandum in Legat.
Cenodoxia, Vana gloria. Ugutio : Cenodoxia, id est, cenosa et vana gloria, sicut est gloria mundana. Isidorus lib. 2. de Divin. offic. cap. 15. de Monachis :
Multos enim ex eis Cenodoxiæ morbus commaculat.
Althelmus de Octo vitiis cap. 7 :
Quam pestem prisci dicunt Cenodoxia Græci,
Vana quod in Latium transfertur Gloria nomen.
Eckehardus Junior de Casib. S. Galli cap. 1. pag. 49 :
Illicoque adest pestis illa, quæ Græce dicitur Κενοδοξία, aurium inflatio magna.
Vide S. Honoratum in Vita S. Hilarii Arelat. Radulfum in Vita S. Richardi Episcopi Cicestrensis n. 72. Joan. Sarisberiensem lib. 8. Policrat. cap. 1. præterea Cassianum lib. 11. Collationum, qui est de
Cenodoxia, quam, inquit, nos vanam sive inanem gloriam possumus appellare.
Scripsit S. Antiochus Homiliam, quæ est 43. περί ϰενοδοξίας. Vide præterea Nilum Monachum lib. de Peristeria sect. 3. cap. 1. et lib. de Vitiis cap. 15. et 16. etc.
Cenodoxiæ vocem pro quovis delicto videtur usurpare Capitulare 2. Caroli Magni ann. 813. cap. 1 :
Ut Episcopi... inquirendi studium habeant de incestu, de parricidiis, fratricidiis, adulteriis, Cenodoxiis, et aliis malis quæ contraria sunt Deo, etc.