« »
 
[]« 1 censaria » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 256b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CENSARIA1
1. CENSARIA. Liber vetus MS. Ecclesiæ Cantuariensis a Somnero laudatus :
De Censariis nativorum, quod possint exire tenuram domini, ad laborandum et operandum extra, et statim post opera redire.
Locum alium ex Rogero Hovedeno subdit idem Somnerus fol. 424. Edit Angl. :
Præterea inquisitio, qua quærenda erat de prisis et Censeriis omnium Ballivorum Domini Regis, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Non putem Censariis nativorum a Censaria descendere, sed potius a Censarii. Sunt autem, si bene conjecto, Censarii nativorum, iidem qui nativi seu servi glebæ, quibus hic facultas asseritur, ad opus pergendi extra tenuram seu limites possessionis domini, modo post laborem revertantur. Ad censeriis posterioris exempli quod attinet, a censeria quidem esse lubens fateor, at non eadem videtur esse notio. Censeria idem esse posset quod census seu censiva, Gall. Censive. Hac voce utitur Johannes Rex Angliæ in Litteris de pace cum Baronibus suis ann. 1215. apud Rymer. tom. 1. pag. 202 :
Mandamus etiam vobis quod de finibus et Censeriis vobis factis occasione illius discordiæ, si quid superest reddendum ultra prædictum diem Veneris, nichil capiatis ; et si quid post diem Veneris cepistis, illud statim reddalis. Et corpora prisonum et obsidum captorum et detentorum occasione hujus guerræ vel finium, vel Censeriam prædictarum, sine dilatione deliberetis.