« »
 
[]« Centonarii » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 264c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CENTONARII
CENTONARII, Artifices, quorum, ut et eorum collegii ac corporis passim mentio in veteribus Inscriptionibus apud Gruterum, ubi fere semper Fabris, Dendrophoris, et Tignariis adjunguntur. De iis etiam est tit. Cod. Th. de Centonariis et Dendrophoris, (14, 8.) ubi in leg. 1. Constantinus statuit,
ut in quibuscunque oppidis Dendrophori fuerint, Centonariorum atque Fabrorum corporibus adnectantur : quoniam hæc corpora frequentia hominum multiplicari oportet.
Ex quibus patet magnam inter se habuisse affinitatem ejusmodi artifices : quod etiam colligitur ex eo quod eosdem præfectos haberent, ut est apud Gruter. 36. 11. 45. 8. eosdem Patronos 427. 1. eosdem Magistros Quinquiennales, 261. 4. Verum qui dicantur et Dendrophori, et Centonarii, atque adeo ipsi Fabri, non omnino constat. De Fabris, qui Centonariis et Dendrophoris junguntur, alii ferrarii alii tignarii dicuntur apud Gruter. 261. 4. qui unice Fabri dicuntur 36. 11. 322. 4. 393. 8. 402. 2. At ii omnes sub Fabrorum appellatione videntur comprehendi, 45. 8. ubi mentio fit Præfecti Fabrorum colleg. Dendroph. Centon. et Tignar. Qui igitur hi omnes ? Dendrophoros quidam interpretantur, qui ligna, arbores, et materias ligneas ad ædificia conficienda vendebant, Vendeurs de bois : fabros tignarios, quos vulgo Carpentarios appellamus : Ferrarios, qui in ferro operantur. At in Centonariis hærent. An igitur Centonarii fuere qui Centones conficiebant ? Verum quid commune habent Centonarii cum fabris tignariis et ferrariis, nisi ut essent qui in castris tabernacula conficerent, una cum tignariis et ferrariis fabris, quorum etiam opera in iis exstruendis necessaria erat. Quod vero de Centonariis affert Jacob. Gotofredus, vix putem a quoquam probatum iri. Centonariorum præterea mentio est in leg. 162. Cod. Theod. de Decurion. (12, 1.) Const. 20. de pagan. (16, 10.) pro Centonariis legendum Centenariis censet Gothofredus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Horum omnium opificum artificumve, qui generali Fabrorum nomine designantur, artes munera et officia ceteris felicius distinxisse nobis videtur Illustriss. Fontaninus lib. 2. de Antiquit. Hortæ cap. 5. ubi docet Dendrophoris curam fuisse primo cædendarum in silvis arborum, unde forte Vegetio Concedes appellantur : deinde negotium etiam fuisse, ut earumdem arborum rudem et informem materiam veherent vel asportarent : cui sententiæ suffragatur vox ipsa δενδροφόρος, quæ propriæ significat Arboriferum. Hanc autem rudem et impolitam materiam ad ea, quibus opus erat, accommodabant Tignarii, qui alii non erant a Fabris lignariis, quos vulgo dicimus Charpentiers. Horum officium erat, ut verbis utar Scriptoris Clarissimi, tigna conficere, id est, arbores ipsas rudes in trabium tignorumque et tabularum formam in primis redigere, et contabulationes ipsas construere ; nam tigni nomine comprehenditur omne genus materiei, ex qua ædificia constant. Jam vero quare Dendrophoris et Tignariis adjungantur, et quinam fuerint Centonarii vidit occulatissimus Scriptor apud Cæsarem lib. 2. de Bello Gallico cap. 9. ubi loquens de expugnatione Massiliæ, scribit Legionarios turrim ex latere sub [] muro fecisse : cujus
contabulationem summam lateribus lutoque constraverunt, ne quid ignis hostium nocere posset, Centonesque insuper injecerunt, ne aut tela tormentis missa tabulationem perfringerent, aut saxa ex catapultis latericium discuterent.
Ex iis verbis Cæsareis, inquit laudatus Scriptor Illustrissimus, apparet cur Centonarii una conjungantur cum Fabris, Tignariis, Dolabrariis, Scalariis, et Dendrophoris apud Gruterum in locis a Cangio laudatis et alibi ; nimirum utpote qui singuli, licet inter se diversi, attamen omnes in castrensibus et navalibus ædificiis sartis tectisque servandis occupabantur : unde pag. 440. 6. et 481. 9. Centonarii junguntur Naviculariis. Itaque Centonarii erant, qui arcibus, navibus et militibus Centones ipsos offerendos curabant.