« »
 
[]« 1 centrum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 265b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CENTRUM1
1. CENTRUM, Fornicis circulus, cui tota concameratio innititur, nostris Ceintre. Glossar. MS. : Centrum, Medium cameræ.Centrum cameræ, apud Nicolaum I. PP. Epist. 2. Monachus S. Mariani in Chron. :
Jam exstructa testudine visum est debere submoveri Centra, quibus fuerat testudo subfulta.
Vita S. Boniti Episcopi Claromont. num. 17 :
Sanctorum altaria nitent, Centra hinc inde geminata connectunt, etc.
Ibidem :
Quatersena Centra decora inferius superius connexa surgunt.
Paschasius Radb. in Vita S. Adalhardi Abb. inter Acta SS. Benedict. sæc. 4. part. 1. pag. 340 :
Sepulta sunt autem decenter membra carissimi Senis in Basilica B. Petri Apostoli sub fastigio inter ejusdem medioximæ quatuor Ecclesiæ Centra, etc.
Vide Hist. Dalphin. tom. 2. pag. 274. Utitur etiam Cassianus Collat. 24. cap. 6.