« »
 
[]« 1 centuria » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 265c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CENTURIA1
1. CENTURIA, Isidoro lib. 15. Orig. cap. 15. Ager est ducentorum jujerum, qui apud antiquos e centum jugeribus vocabatur ; sed postea duplicata est, nomenque pristinum retinuit, etc. Papias : Centuria, mensura terræ, vel vineæ, habens per singulas partes pedes 20. Glossar. Sangerm. MS. n. 501 : Centua, mensura terre vel vinee habens per singulas partes xxii. pedes. Siculus Flaccus de Condit. agror. :
Centuriis vocabulum datum est, ex eo quod centenis hominibus ducentena jugera dederunt, et ex hoc facto Centuria juste appellata est.
Idem alibi :
Centuriæ non per omnes regiones ducenta jugera obtinent.
Hygenus :
Agri ex hoste capti divisi sunt per Centurias, ut assignarentur militibus.
Vide Columellam lib. 6. leg. 10. Codicis Theod. de Annona et Tribut. (11, 1.) et ibi Jacobum Gotofredum, Julianum Antecessor. cap. 543. etc. Conf. Marin. Pap. Dipl. pag. 338. num. 115. not. 15.