« Ceola » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 266b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CEOLA
CEOLA, Ciula, Navis species, ex longiorum genere, Saxonibus, Ceol. Leges
Ethelredi Regis Anglic. cap. 23. apud Bromptonum De institut. London. cap. 2. :
Si advenisset una navicula 1. obol. detur, si major, et habet siglas 1. den. si adveniat Ceol, vel ulcus, et ibi jaceat, 4. den. ad theloneum dentur.Ex quibus liquet, Ceolam non fuisse exiguam navem, ut vult Spelmannus. Id præterea astruit Willelmus Malmesbur. lib. 1. de Gest. Angl. cap. 1. qui ut copiis transvehendis idoneas describit :
Placidoque ventorum favore, tribus longis navibus, quas illi CiulasEt cap. 2 :(al. Ceolas)vocant, Britanniam allabuntur.
In Britanniam cum 5. Ceolis copias trajecit.Ethelwerdus lib. 3. cap. 3. Septem Ceorl, etc. Vocis usus manet etiamnum apud Anglos in Keele, pro Carina. Spelmannus a Celocibus deducit, quod improbat Somnerus.
Cyula, Idem quod Ceola. Gildas Sapiens de Excidio Britanniæ, de Saxonibus :
Tum erumpens grex Catulorum de cubili Leænæ Barbariæ, tribus, ut lingua ejus exprimitur, Cyulis, nostra, longis navibus, secundis velis.... evectus, etc.Ita etiam apud Matthæum Westmonast. hæc vox scribitur ann. 877. et 897.
P. , 1766.
◊ Danis et Russis etiam nunc
nota sub nomine Iol, ex Diction. marino.